Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 79

Precedente Successiva

Angelosque opinamur, quales nos sumus.
Praeterea ventos nil videre putamus, quoniam oculos non habent,
sicut nos. At bene discurrens homo per similitudines omnes ac
differentias, inveniet oculos non videre, sed in eis latentem spiritum.
Sic Aristoteles opinatur aliam esse discursivam a sensu, quoniam
oculus nasusque non discurrunt, nec considerat qualiter, qui in
eis inest, ex extrema petrae effigie scit illam esse petram, et ex pauculo
odore in tenebris scit hoc esse pomum et illud thus, et subito.
Quin asseram nullam fieri sensationem absque discursu. Non enim
sensilis anima informatur sensibili obiecto, sed ex modica mutatione,
totam mensurat statim, licet pluribus sensationibus certior mox fiat,
et Aristoteles obiecta per accidens sensilia discursi sentit. Sunt qui
amittunt discursum, retento sensu, quia sentiens spiritus quid patiens
remanet ineptus ad aliquam sui operationem: Non tamen non
est idem: veluti diximus, fuligines intra spiritum volitantes, dum
ipse recolit mutationes discurritque, interturbant motiones discursusque,
nec aliud cogitare, videreque faciunt. Nimius quoque calor
subito discurrere ac praevidere in simili multa similia efficit: at
motus statim perditur exhalante spiritus parte, et discursus perditur,
aut in aliam apparitionem mutatur. Cognoscere et sentire in simile
est ipsum discurrere, hoc est per aliud sentire, et in animalibus ac rebus
omnibus hunc patiendi sentiendique modum reperiri superius
declaratum est; et mox declarabitur sensum quoque se sentire, sicut
discursus, quamvis neget Aristoteles .

Caput XXII.
Sensum, intellectumque, Aristoteli notum, esse idem; et
universale ab utriusque et particulare cognosci; nec
ulla ratione sua Aristoteli ponendum esse intellectum
incorporeum separatum et immortalem.

~ Intelligere esse spiritus sentientis discursivique, facile novimus:
Res enim universalis in mundo non invenitur, ergo
quando intelligo hominem, et non Petrum et Franciscum,
contingit, quia alias sensi Petrum et Franciscum, aliosque similes
homines, et quoniam ipsorum particularitates in spiritu non remanent,
quia parum movent, et raro, vel semel; similitudo autem in qua

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche